Orosius, IV
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 21
1  Anno ab urbe condita DC L. Licinio Lucullo A. Postumio Albino consulibus cum omnes Romanos ingens Celtiberorum metus invasisset et ex omnibus non esset, qui ire in Hispaniam vel tribunus vel legatus auderet, P. Scipio, qui postea Africanus erit, ultro sese militaturum in Hispaniam obtulit, cum tamen in Macedoniam sorte iam deputatus esset. 2  itaque profectus in Hispaniam magnas strages gentium dedit, saepius etiam militis quam ducis usus officio; nam et barbarum provocantem singulariter congressus occidit. 3  Sergius autem Galba praetor a Lusitanis magno proelio victus est universoque exercitu amisso ipse cum paucis vix elapsus evasit. 4  eodem tempore censores theatrum lapideum in urbe construi censuerunt. quod ne tunc fieret, Scipio Nasica gravissima oratione obstitit dicens, inimicissimum hoc fore bellatori populo ad nutriendam desidiam lasciviamque commentum, adeoque movit senatum, ut non solum vendi omnia theatro conparata iusserit, sed etiam subsellia ludis poni prohibuerit. 5  Quamobrem intellegant nostri - quibus quidquid extra oblectamentum libidinis occurrit offensio est - propter hoc, quod se infirmiores esse hostibus suis ipsi sentiunt et fatentur, theatra incusanda non tempora, 6  nec blasphemandum Deum verum, qui usque ad nunc ea prohibet, sed abominandos deos vel daemones suos, qui ista petierunt, profundo quidem satis magnitatis suae argumento tale sacrificium flagitantes, quoniam non magis fuso cruore pecudum quam profligata virtute hominum pascerentur. 7  nam utique tunc nec hostes nec fames nec morbi nec prodigia deerant, immo tunc plurima erant; sed theatra non erant, in quibus - quod incredibile dictu est - ad aram luxuriae virtutum victimae trucidantur. 8  Carthaginiensibus aliquando visum est homines immolare, sed male praesumpta persuasio brevi praetermissa est; a Romanis vero exactum est, ut semet ipsos perditioni impenderent. 9  factum est, fit, amatur et clamatur ut fiat: qui pro mactanda gregis sui pecude fortasse offenderentur, pro interficienda cordis sui virtute laetantur. quin potius Nasicae erubescant, qui Christianis exprobrandum putant, et non nobis de hostibus, quos semper habuerunt, sed illi de theatro, quod haberi prohibuerat, conquerantur. 10  Igitur in Hispania Sergius Galba praetor Lusitanos citra Tagum flumen habitantes cum voluntarios in deditionem recepisset, per scelus interfecit; simulans enim de commodis eorum se acturum fore, circumpositis militibus cunctos inermes incautosque prostravit. quae res postea universae Hispaniae propter Romanorum perfidiam causa maximi tumultus fuit.

Zurück